- ABAGARUS
- I.ABAGARUSEdessenorum Toparcha (erat ea gens ultra Euphratem, cuius Reges omnes sic dicti, sicut Ptolomaei in Aegypto,) scribitur etiam Abgarus et Agarus.Magis tamen placet Agbarus. Certe ἄκβαρος quae potentissimum significat. vide Henr. Vales. ad c. 13. l. 1. Hist. Eccles. Euscb. Pamph et infra Abgarus.II.ABAGARUSOsrhoenorum et Edessenorum Rex, ad Severum transfugit, traditisque obsidibus liberis, fidem sanam auctoravit, sagittariorumque vim magnam misit auxilio. Herodianus.III.ABAGARUSPersarum Rex, quem subegit Severus Imperator. Spartian., Xiphil.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.